- FISCALIS Promotor
- FISCALIS Promotorinter Officiales Inquisitionis, in Eccl. Rom. quid muneris gerat, dicemus infra in voce Promotor. Moneo hîc saltem, postquam Inquisitor informationem recepit contra reum sibi denuntiatum, illo praesente Promotorem praesentare in iudicio libellum accusatorium, continentem capita delictorum, de quibus teus fuit delatus, illumqueve exhibere Inquisitore, in hunc circiter modum: Ego N. Officii sanctissimae Inquisitionis Fiscalis, coram vobis Reverend. Inquisitore iudice delegato in causis fidei contra haereticam pravitatem, criminaliter accuso N. qui cum sit Christianus, baptizatus, et velut talis ab omnibus habitus, a side Catholica recessit, et ad pestiferam haeresin ---- talem videlicet, et talem, impie accessit, praedicans, scribens, componens fir miterqueve asserens multa dogmata haeretica etc. quibus connumeratis concludit, petens ut N. tamquam haereticus pertinax puniatur et poenas gravissimas haeresis poscit. Vide Iac. Simancam de Cathol. Institut. Eymericum Directorio Inquisit. Franc. Pegnam Praxi Inquisitorum. Ampliorem huiusmodi libelli formam invenies apud Lud. a Paramo Hist. Inquisit. l. 3. Qu. 9. n. 21. Solet autem accusationis copia sieri reo, cui protinus per articulos respondendum, tabellione coram Inquisitoribus responsum tei excipiente: qui si adhuc negaverit Advocatus ei datur, Fiscalis vero intra terminum a Iudicibus praefinitum testes itetum producit, et reus suas defensiones probat. Ordinarie autem accusationem, cum scripto proponitur, complura atqueve conficta gravamina continere, observat Regin. Gonsalvius S. Inquisit. Hisp. Art. det. ubi et cur id fiat, addit Ceterum in sua patria Fiscalis munere fungi nemo potest, negratiae aliquid tribuere videatut etc. Vide Phil. a Liborch Hist. Inquisit. l. 2. c. 5. et 6. ubi scripta Inquisitionis sub tribus clavibus custodienda Promotori Fiscali et Notaris incumbere monet, et l. 4. c. 17. nec non infra in voce Promotor, it. Vexillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.